monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 9 > sectio 66 > sectio 3 > 38 > sectio 84 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 54 > 16 > sectio 73 > bam425.71 > sectio 81 > sectio 39 > 5 > sectio 77 > sectio 19 > csg98.216 > cpl894.141 > sectio 16 > bnf15462.292 > 10 > sectio 6 > 2 > 5 > sectio 26 > 7 > 12 > 215 > sectio 105 > 213 > sectio 54 > sectio 145 > sectio 43 > sectio 71 > 96 > sectio 110 > sectio 21 > sectio 11 > CAPUT XLVI. > sectio 46 > CAPUT XIII. > 38 > sectio 20 > 8 > cpl894.202 > sectio 38 > sectio 10 > 9 > sectio 89 > sectio 30 > cpl894.176 > sectio 34 > sectio > sectio 68 > 6 > 6 > sectio 114 > sectio 23 > sectio 139 > 16 > sectio 18 > 24 > 29 > cpl894.186 > 5 > sectio 84 > sectio 69 > sectio 47 > sectio 17 > sectio 146 > sectio 20 > 3
Cassianus, Collationes, 3, 18, II. Quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri. <<<     >>> IV. De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt.

CAPUT III. Quod iuniores seniorum praecepta discutere non debeant. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quamobrem, si vos, quemadmodum credimus, Dei causa ad aemulationem nostrae cognitionis attraxit, omnibus institutis quibus illic primordia vestra praeventa sunt, penitus abdicatis, quaecumque seniores vestros agere vel tradere videritis, summa humilitate sectamini. Neque vos moveat, aut ab imitatione retrahat ac divertat, etiamsi vobis ad praesens alicuius rei vel facti ratio vel causa non liqueat, quia eos qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt, et universa quae a senioribus tradi gerive perspexerint, fideliter imitari magis quam discutere student, per operis experientiam etiam rerum omnium scientia subsequetur.
2 Caeterum numquam rationem veritatis intrabit quisquis a discussione coeperit erudiri, quia videns eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem, facile in id usque propellit, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt, superflua ei videantur et noxia. Atque ita praesumptioni eius callidus hostis illudit, ut irrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo, hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.